Compendium maleficarum
"Bant, non tamen lædere posse fatebantur quoscunq; vellent, sed eos tantùm, quos Deus dereliquisset, idest, (sic reor intelligendu (05) ) qui per mortale peccatum Dei gratia excidissent: possunt insuper tenebras excitare; Vnde legitur apud Marcum Venetum b Tartaros adeo pollere Dæmonum præstigijs, vt tenebras cum velint, et vbi velint inducant, semelq; a larronibus hac arte se circumuentum, vix euasisse; Haitonus c quoque narrat, prælio inclinatam Tartarorum aciem à Vexillario Mago, qui præca (01) tatione tenebras hosti obscurissimas offudit, restitutam vicisse. Possunt fluuios ad tempus sistere: fontes venis exsiccatis durare: scopulos, et saxa nouis fontibus terra productis diluere: aquas dirimere, et in caputre pellere, vt retrofluere videantur, quod suis temporibus accidisle d Plinius fatetur."